- TURBANS
- TURBANSapud Turcas, capilli tegmen, ad Tiaram Persicum popularem proxime accedens; Graecis recentioribus φακεώλιον est, quasi fascia complicata. Vocis originem a Corybantio Graecorum veter. arcessit Gretserus, ad Codin. l. 2. c. 5. Nec vero Turcis solum Persisque, sed et Tartaris in usu est, ut qui et ipsi Muha mmedi mancipati: Quorum Turbantem sic describit Mart. Martinius, Hist. de bello Tart. Biretum capiti aequale, rotundum, at humile; hoc pretiosae pellis fascia per circuitum ambit, ad duorum vel trium digitorum latitudinem: (ea plerumque castoris vel Zibellinarum est:) haec pellis aures, frontem ac tempora a frigore desendit: Quantum vero bireti supra pellis fasciam eminet, tantundem rubra byssus undique sparsa tegit, vel nigri aut purpurei equorum crines, quos pulcherrime tingunt, gestamen plane commodum nec inconcinnum. Unde colligere est, rubrum esle Tartarorum pileum, nunc saltem; olim vitidem fuisle produnt: Rubrum autem Turbantem gestant Persae, qui Ali addicti sunt; album Turcis habentibus. Nec mirum colore pileorum dissidere, qui implacabiliter dissident occasione superstitionis, aliter a Turcis, a Persis aliter acceptae. Qua de re vide Ioh. Barros, Dec. 2. Asiae. l. 50. c. 6. Osorium, de rebus Emman. l. 10. Sansovinum, de rebus Turc. Flor. Remondum, de Haereseos natalibus l. 1. c. 4. Alios. Origo triusque dissidiihaec; Alis frater patruelis Muhammedis ac gener, ipsi defuncto succedens, legem soceri suis interpretationibus adeo interpolavit, ut plane alia videretur. Quod videns Homar, Muhammedis affinis, pro legis a Muham mede propositae integtitate et recepta interpretatione, acriter adversus Alim certavit; unde superstitio in duas divisa est Sectas: Arabibus, qui Homarem sectabantur, Persas Ali addictos, non secus ac exleges et desertores, Legisque patriae corruptores, adversantibus; nec Persis mitius agentibus in Arabes Homari addictos. Cum autem non exignô tem pore pars Homaris praevaluisset, exortus circa. A. C. 1370.ex Ali se propagatum dicebat Sofi, acerrimusque sectae ab eo constitutae vindex haberi volebat ac revera erat. Qui ut suos ab Homaritis aliquô insigni discriminaret, pro linteo albo Turbante, quô Homaritae utebantur, in memoriam XII. filiorum Hocermi, Alis filii, Turbantem instituit, e cuius medio pileolus acuminatus, e lana constipata colore rubrô confectus et senis utriinque gradibus distinctus, accommodate ad contractionem vel diffusionem emicaret: Pileumque hunc, velut notam sectae Persicae, Ismael Sofi, potentissimus. Persarum Rex Usumcaslanis ex filia nepos, magnô studiô, et partim blanditiis ac precibus, partim vi ac minis multis populis obtrusit, magnâ Turcarum indignatione; Qui ad versarios ob rubros pile olos, defectionem a Muhammede exprobraturi, Kisulbassi, quasi capita rubra, hodieque notô vocant convitiô. Sicut a lana, quâ pileoli illi constant, sunt qui velint Persarum Regem per excellentiam dictum Sofi, quod nomen Arabice lanam sonat, cum Turbantes Turcici e lino conficiantur: an ex veteri usu Regum Aegyptiorum, quorum iudiciô laneae vestes profanae erant; unde linreis in Templis utebantur, et funebres tunicas, quibus in sepulchra, religione consecrata infertentur, similiter e lino habebant? Vide Turbantis Turcici iconem, ut et plura de his, apud Ans. Solerium, de Pileo, Sect. 8. aliquid etiam supra, voce Fascia, item Fasciola.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.